monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26 > sectio 290 > sectio 73 > sectio 8 > sectio 52 > sectio 86 > sectio 91 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 10. <<<     >>> 12.

11.

1 Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui, nec solus id suasi.
2 Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor; aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi; quia non potui tibi credere modeste.
3 Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quidquam intimandum putavi; dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non fuit.
4 Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi, quia istud praevidebam futurum.
5 Denique reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei arbitror.